- ARMILAUSA seu ARMELAUSA
- ARMILAUSA seu ARMELAUSAsagum militare, quod superinduitur thoraci, quasi Armiclausa, isidor. Origin. l. 19. c. 22. quia ante et retro divisa atque aperta est; in armos tantum clausa. Vetus Interpr. Iuvenalis Sat. 5. Viridem thoraca, apud eundem Poetam, Armilausiam prasinam interpretatur. Curtas militum tunicas, ad genua usque pertingentes, ἀρμελαύσια appellat etiam Mamicius in Strategic. quod ἐπάνω τῶ ὅπλων, i. e. armis superinduantur, dicta vult Suidas. Sclavinam interpretatur Ugutio et scapulari Monachorum similem facit. Scriverius ab Armilansis populis in Tabulis Peutinger. memoratis, vestem hanc dictam opinatur, etc. Atque hinc almuciis Canonicorum Armilausiorum nomen a quibusdam inditum est, quod reliquae vesti superadderetur, etc. Vide Car. du Fresne Glossar. Dominicus Macer, Armilausam ait esse Monachorum Scapulare, quod ab armis, scapulis et humeris pendet, ac vulgariter Patientia dicitur, in Hierolex. sed militarem proprie sic dictam fuisse vestem, etiam ex Paulino Ep. 3. Anastasio Biblioth. in Gregorio II. Aliis, discimus. Salmas. tamen cum Macro sensit, Not. ad Trebellium Pollionem in Claudio. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.